- LIGNESIA
- LIGNESIAFam. in Belgio iam olim illustris, inprimis crevit Ioh. Dn. de Barbanson meritis ac matrimonio, cum Margaretha Marca na; ita enim Comitatus Arembergius, fam. illatus est. Ex eius filiis Car. Princeps, Comes Arembergae. ab uxore Anna Croviaca; Ducatum Arschutanum, Principatum Cimacensem ac Porceanum nactus est; denue duorum, Phil. Ducis Arschotani et Alex. Principis Cimacensis Pater: alter Robertus Barbansonios propagavit: universis vero Ducatus Arembergiel axiomal ab Imp. collatum est. Et quidem Principum Cimacensium, ab aliquot Saeculis, haec series est. Vilhelmos de Lignes Dn. de Barbanson, ex Hadriana (filia Iodoci de Halvyn, Dn. de Pienn) genuit Lud. maritum Mariae de Bergen (filiae Cornelii de Bergen Dn. de Grevenbroeck) et ex illa patrem Ioh. qui Exstinctus A. C. 1568. ex Margaretha Mariana Arembergica (filia Roberti Marcani Dn. Arembergae et Franciscae s. Waspurgis Egmondanae) superstitem reliquit fil. Car. qui Principale axioma famprimus intulit, Defunctus A. C. 1616. Huic ex Anna de Crouy (quae marito supervixit, usque ad A. C. 1635. filia Phil. Croviaci Ducis Arschottani) genitus Alex. Princeps Arembergae et Cimaci s. de Chimay. Obiit A. C. 1629. Pater, ex Magdalena Egm ondana (filia Car. Principis Gaverae) Alberti Ducis Arembergae, Principis Cimaci, Exstincti A. C. 1648. Quo et Clarâ Eugeniâ Arembergicâ (filiâ Phil. Principis Arembergae Duc. de Arschott et Grouy) patruele genitus est Ernestus Dux Arembergae, Princ. Cimaci, A. C. 1643. nomine de Lignes. Phil. Iac Spener. Theatr. Parte II. p. 78. Eodem Phil. modo dicto, et coniuge tertiâ Maria Cleophe Hobenzolleranâ (filia Cat. Comitis) nati sunt, Car. Eugenius Dux Arembergae (A. C. 1633. cui ux. obtigit Maria de Cissance-Vergy Com. de Champlite) et Maria Theresa (A. C. 1639. nupta postea Francisco Christophoro Com. Helffenstenio) Duces Arembergae. Vide eund. Phil. Iac. Spener. Parte III. p. 39.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.